- AGRORUM (pro) fructibus
- pro AGRORUM fructibuspreces ad Deos Ethnici saniores fudisle passim leguntur; quam eandem in rem sacrorum Sollennia publice instituta, Romae Feriae Sementinae, Arvalia (quae qui curabant, Fratres Arvales dicti) alia, ut Rodolph. Hospinianus pluribus docet de orig. Festor. c. 8. fol. 52. et seqq. Vide quoque Car. Sigonium de antiq. Iure Civ. Rom. l. 1. c. 19. et Iac. Gotofredum Dissertat. de interd. Christian. cum Gentil. num. 1. p. 9. Sed et messes opimas feracesque vindemias eos a Diis suis petiisle, Arnob. auctor est adv. Gent. l. 6. Istiusmodi precum formula illustris occurrit, apud Ovid. Fast. l. 1. v. 677. s. ubi curam agrorum Diis, qui (ut isti putabant) iis erant praefecti, commendans, precatur:Frugibus immensis avidos satiate colonos,Ut capiant cultus praemia digna sui.Vos date Perpetuos teneris sementibus auctus,Nec nova per gelidas usta sit herba nives.Cum serimus; caelum ventis aperite serenis;Cum latet; aethereâ spargite semen aquâ.Neve graves cultis, Cerealia dona, cavete,Agmine laesurô depopulentur aves.---- ---- Crescat Scabrae rubiginis expers,Nec vitiô caeli palleat aegra seges.Et neque desiciat macie, neque pinguior aequôDivitiis pereat luxuriosa suis.Et careant loliis oculos vitiantibus Agri;Nec sterilis cultô surgat avena solô.Triticeos fetus, passuraque farra bis ignem,Hordeaque ingenti foenore reddat ager etc.Vide Tob. Pfannerum System. Thcol. Gentil. purior. c. 16. §. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.